2447. Quod `a cum Jehovah e caelo' significet quod ex legibus ordinis quoad verum, quia se separant a bono, non constare potest nisi a sensu interno, per quem detegitur quomodo se habet cum punitionibus et damnationibus, quod nusquam a Jehovah, hoc est a Domino, veniant, sed ab ipso homine, malo spiritu, et diabolo, et hoc ex legibus ordinis quoad verum, quia se separant a bono: [2] omnis ordo est a Jehovah, hoc est, Domino, secundum quem ab Ipso reguntur omnia et singula, sed cum multiplici differentia, nempe ex voluntate, ex beneplacito, ex venia, et ex permissione; quae ex voluntate et beneplacito, illa sunt ex legibus ordinis quoad bonum, etiam plura quae ex venia, aliqua etiam quae ex permissione; {1} at cum homo separat se a bono, tunc conjicit se in leges ordinis quae sunt veri separati a bono, quae tales sunt ut damnent; nam omne verum damnat hominem et dejicit in infernum, at Dominus ex bono, hoc est, ex misericordia salvat, et attollit in caelum; inde constat quod ipse homo sit, qui semet damnat. [3] Quae ex permissione fiunt, pleraque talia sunt, ut pro exemplo, quod unus diabolus puniat et cruciet alterum, praeter innumerabilia alia; haec sunt ex legibus ordinis quoad verum separatum a bono, nam aliter non potuissent in vinculis teneri, nec retineri quin ruerent in omnes probos et bonos, et eos in aeternum perderent; hoc ne fiat, est bonum quod spectatur a Domino; se similiter hoc habet ac in tellure, ubi rex clemens et mitis, qui nihil nisi bonum intendit et facit; nisi toleraret quod leges ejus punirent malos et scelestos, tametsi ille neminem punit, sed potius dolet quod tales sint ut mala eos punire debeant, ipsum suum regnum in praedam talibus relinqueret, quod summae inclementiae, et summae immisericordiae foret: [4] inde patet quod Jehovah nusquam pluere fecerit sulphur et ignem, hoc est, damnaverit ad infernum, sed quod ipsi {2} qui in malo et inde in falso fuerant, id fecerint, ex causa quia se separarunt (c)a bono et sic conjecerunt in leges ordinis ex solo vero: inde nunc sequitur quod ille sit sensus internus horum verborum. [5] Quod in Verbo tribuatur Jehovae seu Domino, malum, punitio, maledictio, damnatio, et plura, ut hic quod `pluere fecit sulphur et ignem': apud Ezechielem, Disceptabo cum eo peste et sanguine,... ignem et sulphur pluere faciam super eum, xxxviii 22 apud Esaiam, Flatus Jehovae sicut flumen sulphuris ardentis, xxx 33: apud Davidem, Jehovah pluet super impios, laqueos, ignem et sulphur, Ps. xi 6:
apud eundem, Ascendit fumus e naso Ipsius, et ignis ex ore Ipsius [comedit] prunae arserunt ex Ipso, Ps. xviii 9, 10 [A.V. 8, 9]:
apud Jeremiam, Ne exeat sicut ignis furor Meus, et ardeat, et nemo exstinguens, xxi 12:
apud Mosen, Ignis accensus in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, Deut. xxxii 22;
praeter similia multis aliis in locis. Quod talia in Verbo tribuantur Jehovae seu Domino, ut dictum {3}, explicatum est in Parte Prima n. 223, 245, 589, 592, 696, 735, 1093, {4}, 1683, 1874; tantum enim abest ut talia a Domino veniant, quantum abest bonum a malo, seu caelum ab interno, seu Divinum a diabolico; malum, infernum et diabolus illa faciunt, nusquam Dominus, Qui est ipsa misericordia, et ipsum bonum; sed quia ita apparet, inde ex causis de quibus in locis citatis tribuuntur. [6] Quod in hoc versu dicatur quod `Jehovah pluere fecit cum Jehovah e caelo' apparet in sensu litterae, sicut quod duo essent, unus in terra, et unus in caelo; sed sensus internus docet quomodo etiam hoc intelligendum, nempe quod per Jehovam primo nominatum intelligatur Divinum Humanum et Sanctum procedens Domini, i hoc capite intellectum per `duos viros,' et quod per Jehovam secundo nominatum intelligatur Ipsum Divinum quod Pater dicitur, de quo in capite praecedente, tum quod hoc Trinum in Domino sit {5}, sicut Ipse dicit apud Johannem, Qui vidit Me, vidit Patrem;... credite Mihi, quod Ego Patre, et Pater in Me, xiv 9-11;
et de Sancto procedente, apud eundem, Paracletus non loquetur a seipso,... ex Meo accipiet et annuntiabit vobis, xvi 13-15;
ita unus Jehovah, tametsi duo hic nominantur; quod duo, est causa quia omnes leges ordinis sunt ex Divino Ipso, Divino Humano, et Sancto procedente Domini. @1 similiter quae ex vero, sed tunc verum est boni.$ @2 illi.$ @3 Before tribuantur.$ @4 AI i 1638.$ @5 est.$