Arcana Coelestia (Potts) n. 2444

Previous Number Next Number See English 

2444. `Jehovah pluere fecit super Sodomam et super Amoram sulphur et ignem': quod significet infernum quod iis qui in malis amoris sui et falsis inde, constat a significatione `pluere' quod damnari `sulphuris' quod sit infernum malorum amoris sui, et `ignis' quod sit infernum falsorum inde, de quibus mox sequitur; tum significatione `Sodomae' quod sit malum amoris sui, et `Amorae' quod sit falsum quod inde, de qua n. 2220, 2246, 2322. Hic etiam Amora memoratur, cujus mentio prius in hoc capite non facta est, ex causa quia `Amora' significat falsum quod ex malo amoris sui; intra Ecclesiam: enim, de cujus ultimo tempore seu judicio hic agitur, hoc malum est quod praecipue agit contra bonum, et inde falsum quod (o)agit contra verum; quae duo ita conjuncta sunt ut qui in uno, etiam sit in altero, et quidem in simili ratione et simili gradu; apparet quidem aliter, sed tamen se manifestat quod ita sit, si non in mundo, usque in altera vita. De amore sui, qualis sit, et quanta inde mala, et quod inde inferna, videantur n. 693, 694, 760, 1307, 1308, 1321, 1594, 1691, 2041, 2045, 2051, 2057, 2219.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church