2229. Vers. 19. Quia noti illum, propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam Jehovae ad faciendum justitiam et judicium; propterea ut adducat Jehovah super Abrahamum illud quod locutus est super illum. `Quia novi illum' significat verum esse: `propterea quod praecipiet filiis suis, et domui suae post se, et custodient viam Jehovae ad faciendum justitiam et judicium' significat quod ab Ipso omnis doctrina charitatis et fidei; `filii' sunt qui in veris; `domus' qui in bonis; `via' est doctrina'; `justitia' est de bono; `judicium' de vero: `propterea ut adducat Jehovah super Abrahamum illud quod locutus est super illum' significat quod ideo Humana Essentia adjuncta erit Divinae.