2228. Quod `benedicentur in illo omnes gentes terrae' significet quod ab Ipso omnes qui in charitate sunt, salvabuntur, constat a significatione `benedici' quod sit domini omnibus bonis quae sunt a caelesti origine, de qua n. 981, 1096, 1420, 1422: qui donantur bonis a caelesti origine, hoc est, bonis caelestibus et bonis spiritualibus, de quibus mox supra n. (x)2227, illi quoque donantur salute aeterna, hoc est, salvantur: per `omnes gentes terrae' intelliguntur in sensu interno illi qui in bonis amoris et charitatis sunt, ut constat a significatione `gentis' quod sit bonum, [de qua] n. 1159, 1258-1260, 1416, 1849: quod per `omnes gentes terrae' non significentur omnes in universo terrarum orbe, constare potest cuivis, quia permulti inter illos sunt qui non salvantur, sed modo illi qui in charitate sunt, hoc est, qui charitatis vitam adepti sunt. [2] Ne quemquam lateat quomodo se habet cum salvatione hominum post decessum, paucis dicendum; sunt plures qui dicunt quod salvetur homo per fidem aut, ut aiunt, si modo fidem habeat, sed inter illos plurima pars est qui non sciunt quid fides; putant aliqui quod sit mera cogitatio, aliqui quod sit agnitio alicujus credendi, alii quod sit tota doctrina fidei, quae credenda, alii aliter; ita in sola cognitione quid sit fides, errant, consequenter in eo quid sit quo salvetur homo: sed usque non est mera cogitatio, nec est agnitio credendi, nec cognitio omnium quae sunt doctrinae fidei; ex illis nemo salvari potest, nam non altius radicem possunt agere quam in cogitationem; cogitatio non aliquem salvat, sed est vita quam sibi in mundo comparavit per cognitiones fidei; haec vita manet, at omnis cogitatio quae non convenit vitae ejus, perit, usque adeo ut fiat nulla; consociationes caelestes sunt secundum vitas et nusquam secundum cogitationes quae non sunt vitae; cogitationes quae non sunt vitae, sunt simulatoriae quae prorsus rejiciuntur: [3] in genere duplex est vita, una infernalis, altera caelestis; vita infernalis contrahitur ex omnibus illis finibus, cogitationibus et operibus quae fluunt ex amore sui, consequenter ex odio contra proximum; vita caelestis ex omnibus illis finibus, cogitationibus et operibus quae sunt amoris erga proximum; haec vita est quam spectant omnia quae `fides' vocantur, et comparatur per omnia fidei; inde constare potest quid fides {1}, nempe quod sit charitas, nam ad illam ducunt omnia quae doctrinae fidei vocantur, in illa sunt omnia illa, et ex illa derivantur omnia illa: anima {2} post vitam corporis [talis] est qualis ejus amor.