2213. Quod `juxta tempus hoc vitae, et Sarae filius' significet quod tunc Dominus exueret rationale humanum et indueret Rationale Divinum, constat ex significatione `revertendi ad tempus hoc vitae' seu `ad tempus hoc praesens sequentis anni,' quod sit conjunctio Divini cum Humano Domini, de qua supra n. 2193, et ex significatione `filii Sarae' quod sit Rationale Divinum futurum, de qua etiam supra n. 2194 `tempus hoc vitae,' seu `tempus praesens sequentis anni' denotat tempus quando Abraham ingrederetur in centesimum annum, per quem annum significatur unitio Humani Domini cum Divino ac Divini cum Humano, ut supra n. 1988 ostensum est; intercessit tunc annus, quia per `annum' in Verbo non {1} significatur annus, sed integrum tempus, ita tota periodus, sive mille annorum sit, sive centum, sive decem, sive horarum, ut quoque `ostensum prius,' n. 482, 487, 488, 493, 893: sicut etiam septimana {2}, de qua n. 2044. @1 i in interno sensu.$ @2 septima I.$