2212. `Ad tempus statum revertar ad te': quod significet statum futurum, constat ex significatione `temporis' quod {1} sit status, ut supra n. 2199 dictum: hic dicitur quod Jehovah reversurus `ad tempus statum,' mox `ad tempus hoc vitae,' seu quod idem, `ad tempus praesens sequentis anni'; utrumque aliquid peculiare involvit, nempe `tempus statum' commune illius status qui significatur per `tempus hoc vitae'; commune est quod futurum, quomodo autem futurum significatur per `tempus hoc vitae': in Verbo imprimis apud Prophetas sollemne est describere status per binas expressiones quasi similes, cum tamen unum involvit commune, alterum determinatum quoddam in communi. @1 i in Verbo.$