2125. Quales sunt homines Ecclesiae Christianae hodie, per repraesentationes mihi videndum exhibebatur: apparebant spiritus tam nigri ut horrescerem, in nube atra; et postea alii non ita horrendi; et significabatur mihi quod aliquid visurus: primum tunc visi pueri qui pecterentur a matribus tam crudeliter ut sanguis circumflueret; quo repraesentatum, quod talis sit hodie educatio infantum. Postea apparuit arbor, et perceptum sicut foret arbor scientiae, in quam visa est magna vipera exsurgere, talis ut horrorem incuteret; apparebat illa secundum trunci longitudinem: evanescente arbore cum vipera, apparuit canis; et tunc aperta est janua in cameram ubi flavum luminosum sicut ex carbonibus, et ibi mulieres binae; perceptum quod esset culina, sed quae ibi visa, non memorare licet: dictum mihi, quod arbor in quam exsurgebat vipera, repraesentaret statum hominum Ecclesiae quales hodie sunt, quod loco amoris et charitatis iis sint internecina odia, etiam simulationibus honesti atque dolis circumobsessa; tum nefanda cogitata de illis quae sunt fidei; at quae visa in culina, repraesentabant odia illa (o)et cogitata qualia porro essent {2}. @1 sunt.$