Arcana Coelestia (Potts) n. 2124

Previous Number Next Number See English 

2124. Dictum mihi quod in antediluvianis deperditum sit bonum voluntarium quod fuit apud homines Antiquissimae Ecclesiae; at quod hodie apud homines Ecclesiae Christianae incipiat perire bonum intellectuale, adeo ut parum ejus residuum sit: ex causa quod nihil credant nisi quod sensibus capiunt, et quod hodie non solum ratiocinentur {1} ex illis, sed etiam per philosophiam antiquis ignotam, de arcanis Divinis, per quae lux intellectualis prorsus obtenebratur, quae obtenebratio talis fit ut vix possit discuti. @1 Before non.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church