1899. `Ecce quaeso conclusit me Jehovah a pariendo': quo' significet statum antequam Interior seu Divinus Rationalis Homo natus, constat ab illis quae prius de conceptione et nativitate Rationalis Hominis dicta sunt, nempe quod Divinus Rationalis Homo Domini repraesentetur per Isacum, sed rationalis homo primus qui fieret Divinus, per Ismaelem; haec ut repraesentarentur, tamdiu mansit Sarai sterilis, usque dum Ismael puer factus, de quo in cap. xxi; quare hic dicitur quod Jehovah concluserit illam a pariendo.