Arcana Coelestia (Potts) n. 1898

Previous Number Next Number See English 

1898. Quod `dixit Sarai ad Abram' significet quod ita perceptum constat ex significatione {1} `Sarai' et `Abrami,' quod nempe `Sarai' si verum adjunctum bono et `Abram' Internus Homo; quare quod Sarai Abramo dictum in sensu interno non aliquam collocutionem significare potest, sed perceptionem: perceptio Domini tunc fuit vero adjuncto bono quod Ipsi dictabat quomodo se res haberet: simile quoddam est apud hominem caelestem qui perceptionem accipit, es quoddam verum adjunctum bono quod dictat, postea est bonum ex quo seu per quod percipitur verum. Quod `dicere' in sensu interno significet percipere, videatur n. 1791, 1815, 1819, 1822. @1 repraesentatione.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church