1891. Quod Domini rationale primum juxta {1} ordinem conceptum sit per influxum, seu conjunctionem, Interni Hominis cum vita affectionis scientiarum quae Externi, vers. 1-3. Sed quia ab Externo homine, natura ejus talis fuit quod {2} vilipenderet verum intellectuale, vers. 4. Quare cogitavit Dominus de (c)illo subjugando vers. 5-9. Et quando subjugatum, quod spirituale et caeleste fieret, vers. 10, 11. Describitur quale foret si non subjugatum, vers. 12. Intuitio Domini ab Interiore suo Homine in causam, vers. 13, 14. Describitur sic rationale quoad ejus quale; tum status Domini cum ortum, vers. 15, 16. @1 secundum.$ @2 ut.$