1890. Agitur in hoc capite de primo rationali apud Dominum, quod conceptum ab {1} Interni Hominis influxu in affectionem scientiarum Externi: Internus Homo est `Abram': affectio scientiarum Externi est `ancilla Aegyptia Hagar': rationale (o)inde est `Ismael': quod quale fuit, describitur, et dein cap. xxi quod `expulsum domo,' postquam Divinum Rationale Domini repraesentatum per `Isacum,' natum est. @1 i et natum.$