Arcana Coelestia (Potts) n. 1755

Previous Number Next Number See English 

1755. Quod 'hi accipient portionem suam' significet quod dati sint in illorum potestatem, constat ex illis quae supra ad vers. 21-23 dicta sunt, quod nempe Dominus nihil ab illis habere vellet, quia nihil roboris Domino inde: quod dati sint in potestatem angelorum ita se habet: angeli sunt qui dominantur super spiritus malos et infernales, ut a multa experientia mihi constitit; Dominus autem praevidet ac videt omnia et singula, et providet ac disponit omnia et singula, sed quaedam ex permissione, quaedam ex admissione, quaedam ex venia, quaedam ex beneplacito, quaedam ex voluntate; ipsum dominari velle est aliquod proprium humanum diversum ab illis quae accipiunt a Domino; sed usque omne dominium est amoris et misericordiae absque velle dominari: verum haec quia arcaniora sunt, non ad intellectum dici possunt paucis; satis est scire quod spiritus mali et infernales dati sint in potestatem (x)angelorum, et quod Dominus omnia et singula, etiam singularissima gubernet; de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus ubi de Providentia et Permissionibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church