1754. 'Aner, Eshkol et Mamre': quod significent illa quae apud eos, constat ab illis quae supra hoc capite ad vers. 13 de iisdem dicta sunt, nempe quod per nomina horum significentur bona et vera ex quibus pugnatum, non ita angeli, quia angeli intellecti sunt per pueros et viros, ut dictum; angelis enim nusquam aliquod nomen est, sed dignoscuntur ex bonis et veris quales sunt, quare nec per 'nomen' in Verbo aliud significatur quam essentia et ejus qualitas, ut ostensum prius n. 144, 145, 340, ut quoque constare potest apud Esaiam ubi de Domino, Vocabitur nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, ix 5, 6;
ubi per 'nomen' intelligitur qualis est, nempe quod mirabilis, consiliarius, Deus, heros, pater aeternitatis, princeps pacis: [2] apud Jeremiam ubi etiam de Domino, Hoc nomen Ipsius, quod appellabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, xxiii 5, 6;
ubi quod 'nomen' sit justitia, manifeste constat; tum apud Mosen ubi etiam de Domino, Non sustinebit praevaricationem vestram, quoniam nomen Meum in medio Ipsius, Exod. xxiii 21;
ubi 'nomen' quoque pro Essentia quod Divina; praeter a multis locis in Verbo ubi dicitur quod invocaverint nomen Jehovae; quod non in vanum acciperent nomen Jehovae; et in Oratione Domini, sanctificatum sit nomen Tuum: similiter se habet cum nominibus angelorum; et similiter hic cum nominibus Eshkol, Aner et Mamre qui repraesentant angelos, quod significentur illa quae apud angelos.