1716. Vers. 16. Et reduxit omnem acquisitionem; et etiam Lotum fratrem suum, et acquisitionem ejus, reduxit, et etiam mulieres et populum. 'Reduxit omnem acquisitionem' significat quod Interior Homo redegit omnia quae in Externo Homine in statum convenientem 'et etiam Lotum fratrem suum, et acquisitionem ejus reduxit' significat Externum Hominem et omnia quae illius: 'mulieres et populum' significat tam bona quam vera.