Arcana Coelestia (Potts) n. 1715

Previous Number Next Number See English 

1715. 'Et persecutus est eos usque ad Hobam, quae a sinistra Damasco': quod significet extensionem quousque, constare potest a significatione 'Hobae quae a sinistra Damasco'; ubi Hobah, non scitur, quia amplius non memoratur in Verbo, sed Damascus erat urbs principalis Syriae, ut constat 2 Sam. viii 5, 6; Esai. vii 8; per quam paene idem significatur ac per Syriam, de qua prius cap. x ad vers. 22. Terminus ultimus terrae Canaanis, sed ultra Danem, describitur per Damascum, ut apud Amos, Suscepistis Siccuth regem vestrum, et Kiiun imagines vestras, stellam deorum vestrorum, quos fecistis vobis, et migrare faciam vos ultra Damascum, v 26, 27;

terminus terrae sanctae seu regni Domini versus septentrionem dicitur quoque terminus Damasci, Ezech. xlvii 16-18; xlviii 1. Hic cum dicitur quod 'percussi et profugati usque ad Hobam quae a sinistra Damasco,' significatur extensio quousque bona et vera apparentia purificata sunt; at nisi sciatur qualia illa bona et vera apparentia fuerunt, et a quibus purificata ut facta genuina, non explicari potest quid proprie hic intelligitur per 'Hobam a sinistra Damasco,' solum in genere quod purificata sint.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church