1698. Quod 'sumpserunt Lotum, et acquisitionem ejus, filium fratris Abrami, et abiverunt' significet quod bona et vera apparentia, quae in se non bona et vera sunt, occupaverint Externum Hominem, et omnia quae ibi essent, constat a significatione Loti, qui quod significet apud Dominum, Sensualem seu Externum Hominem, prius aliquoties dictum et ostensum est, et quidem hic Externum Hominem quoad bona et vera apparentia, quae hic sunt 'acquisitio Loti'; quod bona et vera illa apparuerint ut bona et vera in prima pueritia, et non in se ita fuerint, prius explicatum est; sed quod per gradus purificata sint, et quidem per pugnas tentationum, ex illis quae de tentationibus dicta sunt, constare potest.