1697. Vers. 12. Et sumpserunt Lotum, et acquisitionem ejus, filium fratris Abrami, et abiverunt; et is habitans in Sodoma. 'Sumpserunt Lotum, et acquisitionem ejus, filium fratris Abrami, et abiverunt' significat quod bona et vera apparentia, quae in se non bona et vera sunt, occupaverint Externum Hominem, et omnia quae ibi essent: 'et is habitans in Sodoma' significat statum illius.