Arcana Coelestia (Potts) n. 1648

Previous Number Next Number See English 

1648. Est loquela spirituum bonorum et spirituum angelicorum, simultanea plurium, cumprimis in gyris seu choris, de quibus, ex Divina Domini Misericordia, in sequentibus; quae in choris, saepius mihi audita; est labens sicut rhythmica; nihil cogitant de vocibus aut ideis; sensa sponte fluunt in illas; nullae voces aut ideae influunt quae sensum multiplicant aut aliunde abstrahunt, et quibus adhaeret aliquid artificiale, aut quod elegans sibi videtur ex se aut ex sui amore quae ilico disturbarent; nulli voci inhaerent, cogitant sensum, voces sunt spontaneae ipsius sensus sequelae; desinunt in unitates, utplurimum simplices; dum in compositas, per accentum volvunt ac in sequentem: haec inde veniunt quia in societate cogitant et loquuntur, inde forma loquelae secundum societatis connexionem et unanimitatem labens: talis forma canticorum olim fuit, et talis est Psalmorum Davidis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church