1647. Loquela caelestium angelorum est distincta a loquela spiritualium angelorum, et adhuc magis ineffabilis et inexpressibilis; finium caelestia ac bona sunt quibus eorum cogitationes insinuantur, suntque ideo in ipsa felicitate; et quod mirum, est loquela illorum multo abundantior, nam in ipsis fontibus et originibus vitae cogitationis et loquelae sunt.