Arcana Coelestia (Potts) n. 1506

Previous Number Next Number See English 

1506. Ut sciatur quales sphaerae sunt, aliqua ab experientia licet afferre. Quidam spiritus qui dum vixit in corpore, mihi notus fuit, et cum eo locutus, postea multoties apparuit inter malos, is quia multam de se opinionem habuit, sphaeram excellentiae prae aliis sibi comparavit; et quia talis, subito aufugiebant spiritus, sic ut nullus appareret quam is solus, qui tunc implebat totam sphaeram circumcirca, quae fuit intuitiva sui; mox destitutus quoque a sociis in alium statum lapsus est; qui enim a societate sua in qua est, destituitur in altera vita, fit primum sicut semimortuus; vita modo ejus tunc sustinetur ab influxu caeli in interiora ejus; tunc lamentari coepit, et cruciari: dictum postea ab aliis spiritibus quod praesentiam ejus, quia aliis major esse vellet, sufferre non potuerint; tandem associatus aliis evectus in altum, et sic visus sibi quod solus gubernaret universum, nam in tantum amor sui insufflat cum relinquitur sibi; dein conjectus est inter infernales; talis sors manet illos qui se majores aliis esse putant; amor sui prae omni alio amore contrarius est amori mutuo, qui est vita caeli.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church