Arcana Coelestia (Potts) n. 1505

Previous Number Next Number See English 

1505. Quomodo comparantur hae sphaerae, quae tam sensibiles fiunt in altera vita, etiam informatus sum; ut ad captum dicatur, sit pro exemplo, qui de semet suaque excellentia prae illis captavit opinionem: is imbuitur tandem tali habitu et quasi natura ut ubicumque vadit, et alios spectat, cumque iis loquitur, se intueatur; hoc primum manifeste, dein non manifeste ut is non sciat, sed usque regnat, sicut in singulis ejus affectionis et cogitationis, ita in singulis gestus et in singulis loquelae; hoc homines in aliis possunt videre; tale est quod facit sphaeram in altera vita quae percipitur, sed usque non saepius quam quoties Dominus concedit. Ita se habet cum aliis affectionibus, quare sphaerae totidem sunt quot affectiones, et quot affectionum compositiones, quae innumerabiles; est sphaera quasi imago ejus extensa extra illum, et quidem imago omnium quae apud illum; sed quod sistitur videndum aut percipiendum in mundo spirituum, est modo commune quid; qualis autem est quoad particularia, hoc noscitur in caelo; at qualis quoad singularia, nemo novit quam Dominus solus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church