Arcana Coelestia (Potts) n. 1399

Previous Number Next Number See English 

1399. Unusquisque spiritus communicationem habet cum interiore et intimo caelo, quod is prorsus nescit, alioquin non vivere posset; qualis est interius, noscitur ab angelis qui sunt in interioribus, et quoque per illos a Domino regitur; ita communicationes ejus interiorum dantur in caelo, sicut exteriorum in mundo spirituum: per interiores communicationes disponitur ad usum ad quem fertur, praeter quod sciat: ita quoque se habet cum homine; communicat quoque is per angelos cum caelo, quod prorsus nescit, nam alioquin vivere non posset; quae influunt inde in ejus cogitationes, sunt modo ultimi effectus; inde omnis ejus vita est, et inde omnes ejus vitae conatus reguntur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church