Arcana Coelestia (Potts) n. 1327

Previous Number Next Number See English 

1327. Quod 'confudit Jehovah labium totius terrae' significet Ecclesiae hujus Antiquae statum quod internus cultus perire inciperet, constat ex eo quod dicatur 'labium totius terrae,' non ut prius vers. 7, labium eorum qui aedificare coeperunt urbem et turrim; per 'faciem totius terrae' significatur status Ecclesiae, nam 'terra' est Ecclesia, ut ostensum prius n. 662, 1066. Cum Ecclesiis post diluvium ita se res habuit: fuerunt tres Ecclesiae, quae memorantur in specie in Verbo, nempe Ecclesia Antiqua prima quae a Noaho nominata fuit; Ecclesia Antiqua altera quae ab Ebero; et Ecclesia Antiqua tertia quae a Jacobo, et postea a Jehuda et Israele: [2] quod primam Ecclesiam attinet quae nempe Noahus dicta, illa fuit sequentium sicut parens: et sicut solent Ecclesiae in suis initiis, magis illibata et insons, ut constat quoque a primo versu hujus capitis, quod ei fuerit unum labium, hoc est, una doctrina, nempe omnibus charitas pro essentiali; sed temporis successu coepit, ut solent Ecclesiae, etiam labi, et quidem imprimis ex eo quod plures eorum coeperint derivare cultum in semet, ut ita eminerent prae aliis, sicut supra ex vers. 4 constat, 'dixerunt enim, Aedificemus nobis urbem et turrim, et caput ejus in caelo, et faciamus nobis nomen'; tales in Ecclesia non potuerunt aliter esse quam sicut fermentum quoddam, aut sicut torres ex quo incendium; cum periculum profanationis sancti inde, de quo n. 571, 582, immineret, status hujus Ecclesiae, ex Providentia Domini, mutatus est, nempe quod periret cultus ejus internus et remaneret externus; quod hic significatur per quod 'Jehovah confuderit labium totius terrae': exinde quoque constat quod talis cultus qui vocatur Babel, non invaluerit in prima Antiqua Ecclesia, sed in sequentibus cum inceperunt homines coli pro diis, imprimis post mortem, inde tot gentium dii. [3] Cur permissum, quod cultus internus periret et externus maneret, causa est ne profanaretur sanctum; profanatio sancti secum habet damnationem aeternam; profanare sanctum nemo potest nisi qui cognitiones fidei habet et qui agnoscit illas; qui autem non habet, non potest agnoscere, minus profanare; interna sunt quae profanari possunt, nam in internis est sanctum, non autem in externis; se habet hoc sicut homo qui facit malum, nec cogitat malum; ei non imputari potest malum quod facit, ut non ei qui non deliberato animo facit, aut ei cui non rationale; ita qui non credit dari vitam post mortem, sed usque cultum externum habet, is non profanare potest illa quae sunt vitae aeternae, quia non credit dari; [4] aliter se habet cum illis qui norunt et qui agnoscunt; hoc quoque causa est quod permittatur homini in voluptatibus, inque cupiditatibus potius vivere, seque per eas removere ab internis, quam ut in cognitionem et agnitionem internorum veniat et illa profanet; Judaeis ideo permittitur se avaritiae hodie immergere, ut sic elongentur eo magis ab agnitione internorum, nam sunt tales ut si agnoscerent, non potuissent aliter quam profanare; nihil magis ab internis removet quam avaritia, quia est cupiditas infima terrestris; similiter se habet cum multis intra Ecclesiam, et similiter se habet cum gentibus extra Ecclesiam; hae, nempe gentes, omnium minime profanare possunt; haec nunc causa est quod hic dicatur quod 'Jehovah confuderit labium totius terrae,' et quod haec significent Ecclesiae statum quod mutatus, nempe quod cultus ejus externus factus, in quo nullus internus: [5] simile repraesentatum et significatum fuit per captivitatem Babylonicam in quam abducti sunt Israelitae, et postea Judaei, de qua ita apud Jeremiam, Et erit gens et regnum, quae non serviverint regi Babelis, et qui non dederit collum suum in jugo regis Babelis, gladio, et fame, et peste visitabo super gentem hanc, donec consumam eos per manum ejus, xxvii 8 seq;

'servire regi Babelis et dare collum in jugo ejus' est prorsus privari cognitione et agnitione boni et veri fidei, ita cultu interno; [6] quod adhuc manifestius constat apud eundem Prophetam, Sic dixit Jehovah... ad omnem populum in urbe hac, fratres vestros, qui non exiverunt vobiscum in captivitatem, sic dixit Jehovah Zebaoth, Ecce Ego mittens in eos gladium, famem et pestem, et dabo eos sicut ficus horridas, xxix 16, 17;

'remanere in urbe, et non exire ad regem Babelis' repraesentabat et significabat eos qui in cognitionibus internorum seu veritatum fidei essent, et profanarent illa, in quos dicitur quod 'mitteretur gladius, fames, pestis,' quae sunt poenae profanationis, et quod fierent 'sicut ficus horridae.' [7] Quod per 'Babelem' significentur illi qui deprivant alios omni cognitione et agnitione veri, etiam repraesentatum et significatum est per haec apud eundem Prophetam, Omnem Jehudam dabo in manum regis Babelis, et transportabit eos in Babel, et percutiet eos gladio; et dabo omnes opes urbis hujus, et omnem laborem ejus, et omne pretiosum ejus, et omnes thesauros regum Jehudae, dabo in manum hostium eorum, et diripient ea et capient ea, xx 4, 5;

ubi per 'omnes opes, omnem laborem, omne pretiosum, omnes thesauros regum Jehudae' in sensu interno significantur cognitiones fidei: [8] apud eundem, Cum familiis septentrionis... regem Babelis,... adducam... super terram hanc, et super habitatores ejus, et super omnes gentes istas circumcirca, et devotioni dabo eos, et ponam eos in desolationem, et in sibilum, et in vastitates saeculi,... et erit tota terra haec in vastitatem, xxv 9, 11;

ubi vastatio interiorum fidei seu interni cultus, per 'Babelem' describitur; cui enim cultus sui, ei nullum verum fidei, ut prius ostensum; is perdit et vastat, inque captivitatem abducit omne quod verum est, quare etiam Babel vocatur 'mons corrumpens,' Jer. li 25, porro videantur quae de Babele dicta prius n. 1182.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church