Arcana Coelestia (Potts) n. 1326

Previous Number Next Number See English 

1326. 'Propterea vocavit nomen ejus Babel': quod significet talem cultum, nempe qualis cultus significatur per 'Babel,' constat ab illis quae hactenus dicta sunt, nempe cultus in quo interius est amor sui, proinde omne quod spurcum et profanum; amor sui non aliud est quam proprium, quod quam spurcum et profanum sit, constare potest ab illis quae de proprio ostensa sunt prius n. 210, 215; ex {1}philautia, hoc est, amore sui seu proprio profluunt omnia mala, sicut odia, vindictae, crudelitates, adulteria, doli, hypocrises, impietas; quare cum amor sui seu proprium inest cultui, talia mala ei insunt, sed secundum differentiam et gradum quanti et qualis quod ex amore isto; inde omnis profanatio cultus: sed ita se res habet: quantum ex amore sui seu proprio se infert cultui, tantum recedit cultus internus seu tantum fit nullus cultus internus; cultus internus consistit in affectione boni et agnitione veri, at quantum amoris sui seu quantum proprii incedit seu intrat, tantum affectio boni et agnitio veri recedit seu exit; sanctum nusquam potest esse cum profano, sicut non caelum cum inferno, sed discedere unum ab altero debet; talis est status et ordo in regno Domini; haec causa est quod apud tales quorum cultus 'Babel' vocatur, non detur cultus internus, sed est quoddam mortuum et quidem cadaverosum interius quod colitur; inde qualis est cultus eorum externus in quo tale, patet; [2] quod talis cultus sit Babel, constat passim ex Verbo ubi describitur Babel, ut apud Danielem, ubi 'statua, quam vidit Nebuchadnezzar rex Babelis in somnio, cujus caput aurum, pectus et brachia argentum, venter et femora aes, crura ferrum, pedes partim ferrum partim argilla' significat quod ex vero cultu demum talis cultus qualis vocatur Babel factus, quare etiam e petra excisus lapis contrivit ferrum, aes, argillam, argentum et aurum, Dan. ii 31, 32, [33], 44, 45:

Statua auri, quam erexit Nebuchadnezzar rex Babelis, quam adorarent, nec aliud erat, Dan iii 1 ad fin:

similiter quod rex Babelis cum magnatibus, ex vasis auri quae erant ex templo Hierosolymae, biberent vinum, et laudarent deos auri, argenti, aeris, ferri et lapidis, et ideo scriptura in pariete, Dan. v 1 ad fin:

tum quod Darius Medus mandaverit ut adoraretur pro deo, Dan. vi 1 ad fin:

ut et bestiae in somnio visae Danieli, Dan vii 1 ad fin:

[3] similiter etiam 'bestiae et Babel' apud Johannem in Apocalypsi: quod talis cultus significatus et repraesentatus, constat manifeste non modo apud Danielem et Johannem sed etiam apud Prophetas; apud Esaiam, Facies flammarum facies eorum;... stellae caelorum et sidera eorum non lucent luce sua; obtenebratus est sol in ingressu suo; et luna non splendere facit lucem suam:... cubant ibi {2}ziim, et implentur domus eorum {2}ochim, et habitant ibi filiae noctuae, et satyri saltant ibi, et respondent {2}iim in palatiis ejus, et dracones in aedibus voluptatis, xiii 8, 10, 21, 22;

ubi agitur de Babele, et describitur internam cultus talis per 'facies flammarum' quae sunt cupiditates, per quod 'stellae,' quae sunt veritates fidei, 'non luceant,' per quod 'sol,' qui est amor sanctus, 'obtenebretur,' per quod 'luna,' quae est verum fidei, 'non splendeat,' per 'ziim, ochim, filias noctuae, satyros, iim, dracones,' quod sint interiora cultus, nam talia sunt amoris sui seu proprii: quare etiam Babel apud Johannem vocatur 'mater scortationum et abominationum,' Apoc. xvii 5, et apud eundem, Habitaculum draconum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis avis immundae et exosae, Apoc. xviii 2;

ex quibus patet, cum talia intus, quod non possit esse aliquid boni et veri fidei; et quod in tantum recedant bona affectionis et vera fidei, in quantum illa intrant: vocantur ea quoque 'sculptilia deorum Babelis,' Esai. xxi 9. [4] Quod sit amor sui seu proprium, quod in cultu seu quod sit cultus sui, constat manifeste apud Esaiam, Propheta parabolam hanc super regem Babelis:... tu dixisti in corde tuo, Caelos ascendam, supra stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus, in lateribus septentrionis; ascendam supra excelsa nubis; similis fiam Altissimo; verumtamen ad infernum dejectus eris, xiv 4, 13-15;

ubi manifeste quod 'Babel' sit qui pro deo vult coli, hoc est, quod sit cultus sui: apud eundem, [5] Descende, et sede super pulvere virgo filia Babelis; sede in terra, non thronus, filia Chaldaeorum;... confisa es in malitia tua, dixisti, Nullus videns me, sapientia tua et scientia tua ea avertit te, dixisti in corde tuo, Ego et non sicut ego praeterea, xlvii 1, 10:

apud Jeremiam, Ecce ego contra te mons corrumpens, corrumpens totam terram, et extendam, manum, Meam supra te, et devolvam te de petris, et dabo te in montem combustionis:... si ascenderit Babel in caelos, et si muniverit excelsum roboris sui, a Mecum venient vastatores ei, li 25, 53;

[6] inde quoque patet quod 'Babel' sit cultus sui. Quod nulla iis lux veri sed mera caligo, hoc est, quod non iis verum fidei, describitur apud Jeremiam, Verbum quod locutus est Jehovah contra Babelem; contra terram Chaldaeorum;... Ascendet super eam gens a septentrione, haec ponet terram ejus in desolationem, et non erit habitans in ea, ab homine usque ad bestiam se dimovebunt, abibunt, l 1, 3;

'septentrio' pro caligine seu non vero; 'non homo et non bestia' pro non bono: videantur plura de Babele infra ad vers. 28 ubi de Chaldaea. @1 Gk. = 'self love.' This appears to be the only occasion on which S. uses it; it is not a recognized Latin form.$ @2 These are from Heb. (tsiyim) = desert-dwellers, ('ohim) = howling creatures, ('iyim) = howlings, R.V. wolves. All these meanings are conjectural, and S. retains the Heb. forms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church