1269. Ut adhuc melius scirem quales essent, permissum fuit a Domino ut quidam eorum ascenderent in mundum spirituum; quod antequam factum, visus est puer pulcher vestitus veste candida, dein in quadam janua aperta alius puer veste viridi, mox quoque binae ancillae in albo quoad caput; sed quid illa significarent, non mihi detectum.