1268. Perductus sum et custoditus, versus petram istam nimbosam (perduci ad tales non est e loco in locum, sed fit per societates spirituum et angelorum intermedias, manente homine in eodem loco, sed usque apparet sicut demissio); cum prope petram istam eram, obviam factum est frigus quod inferiorem tergi regionem occupabat; inde locutus sum cum iis de persuasionibus eorum, et quid in vita corporis crediderint de Domino; respondebant quod cogitaverint multum de Deo, sed quod sibi persuaserint non dari aliquem deum, sed homines esse deos; sic se fuisse deos; quodque in his se confirmaverint ex somniis: de phantasiis eorum contra Dominum, dicetur infra.