10814. Tunc loqui dabatur cum {1} angelis qui apud me erant, de dominiis, quod duo (t)genera dominii sint, unum amoris erga proximum, et alterum amoris sui; et quod dominium amoris erga proximum sit inter illos qui separati in domos, familias, et gentes habitant; at dominium amoris sui inter illos qui in societate simul habitant; inter illos qui separati in domos, familias, et gentes vivunt, dominatur ille qui pater gentis est, et sub illo patresfamilias, et sub his patres cujusvis domus; pater gentis {2}dicitur,' ex quo familiae et ex familiis domus; sed omnes illi dominantur ex amore sicut patris {3} erga liberos, docet illos quomodo {4}vivent, benefacit illis, et quantum potest, ex suo illis dat; et nusquam in animum ejus venit subjicere illos sibi ut subditos aut sicut famulos, sed amat ut oboediant illi sicut filii patri suo; et quia hic amor crescit in descendendo, ut notum est, ideo pater gentis ex interiore amore agit quam ipse pater ex quo filii proxime sunt; tale etiam dominium est in caelis, quoniam tale dominium est Domini, est enim dominium Ipsius ex Divino Amore erga universum genus humanum. [2] At dominium amoris sui, quod oppositum est dominio amoris erga proximum, incepit cum homo se abalienavit a Domino, nam quantum homo (t)Dominum non amat et colit tantum se amat et colit, et tantum quoque amat mundum prae caelo; ex necessitate tunc, ut tuti essent, contulerunt se gentes cum familiis et domibus in unum; et iniverunt regimina sub variis formis; quantum enim ille amor crevit tantum creverunt omnis generis mala, sicut inimicitiae, invidiae, odia, vindictae, doli, saevitiae contra omnes qui se opponebant; et quoque ille amor talis est ut quantum ei laxantur frena, ruat, usque tandem ut unusquisque talis dominari velit super omnes alios in universo {5}terrarum orbe, et unusquisque velit possidere {6}omnia aliorum bona, immo nec hoc satis est sed etiam dominari vult super universum caelum, ut constare potest ex hodierna Babylonia; hoc nunc est dominium amoris sui, a quo tantum differt dominium amoris erga proximum quantum caelum ab inferno. [3] Sed quantumvis dominium amoris sui tale est in societatibus, usque tamen datur dominium amoris erga proximum, etiam in regnis {7}, apud illos qui sapientes sunt ex fide et amore in Deum, hi enim amant proximum; quod {8}hi etiam in caelis habitent distincti in gentes, familias, et domus, tametsi in societatibus simul {9}, sed secundum affinitates spirituales, quae sunt boni amoris et veri fidei, alibi, ex Divina Domini Misericordia, dicetur. Continuatio de sexta hac tellure in caelo astrifero ad finem capitis sequentis. @1 i spiritibus et$ @2 est$ @3 i est$ @4 vivant$ @5 tellure$ @6 omnium$ @7 i et republicis (rebuspublicis intended)$ @8 illi$ @9 i sicut in terra$