10813. Inter alia quoque dicebant spiritus illius telluris quod advenae illi qui, ut dictum est, erant spiritus monachi, omni studio vellent ut in societate simul viverent, (c)et non separati et solitarii; spiritus enim (c)et angeli habitant et cohabitant {1}similiter ut in mundo, nam (x)unumquemvis sequitur vita {2}ejus in mundo; qui congregati {3}habitarunt in mundo, etiam congregati ibi habitant et qui separati in domos et familias, etiam separati similiter {4} habitant; hi spiritus in tellure sua, cum ibi vixerunt, habitaverunt separati, domus et domus, familiae et familiae, et sic gentes et gentes, et inde nesciverunt quid esset habitare in societate simul; quare cum dicebatur illis quod advenae illi ita vellent, ob causam ut imperarent seu dominarentur super illos, et quod non aliter (x)possent subjicere illos sibi, et facere illos servos, respondebant quod prorsus nesciant quid sit imperare {5}et dominari; quod fugiant ad solam ideam imperii seu dominatus, animadvertebam ex eo quod unus ex illis qui nos comitabatur retro, cum ostenderem illi urbem in qua habitabam, ad primum aspectum ejus aufugeret, et amplius non visus. Sciendum est quod spiritus et angeli, quando Domino beneplacet, possint videre illa quae in mundo per oculos hominis, sed hoc non concedit Dominus apud alium quam cui dat loqui cum spiritibus et angelis et esse cum illis; per meos oculos datum est illis videre illa quae in mundo, et tam manifeste, sicut ego; tum etiam audire homines mecum loquentes. @1 prorsus sicut$ @2 secundum ejus vitam$ @3 habitant$ @4 i ibi$ @5 seu$