10811. Nubes illa quae in descendendo apparebat {1}per gradus lucida, et in humana forma, (c)et dein ut jubar flammeum, erat societas angelica, in cujus medio Dominus. Inde scire dabatur {2} quid intelligitur per Domini verba ubi de ultimo judicio, apud Evangelistas, quod venturus sit cum angelis in nubibus caeli cum gloria et virtute. @1 in luce$ @2 i quomodo se habet, et$