10810. Visa tunc est nubes obscura versus ortum (c)ex altitudine quadam descendens, quae in descendendo apparebat {1} per gradus lucida et in humana forma, {2}tandem haec in jubare flammeo, {3}circum quod stellulae ejusdem coloris; sic {4}Dominus praesentem Se stitit apud spiritus cum quibus loquebar; ad praesentiam tunc congregabantur ab undique omnes spiritus qui ibi, et cum veniebant, separabantur boni a malis, boni ad dextrum et mali ad sinistrum, {5}et hoc ilico sicut sua sponte, et qui ad dextrum, ordinabantur secundum quale boni, et qui ad sinistrum secundum quale mali, apud illos; qui boni erant relicti sunt, ut societatem caelestem inter se formarent, mali autem conjecti sunt in inferna. Postea videbam quod flammeum illud jubar descenderet in inferiora terrae ibi satis profunde, et tunc apparebat nunc in flammeo vergente ad lucidum, nunc in lucido vergente ad obscuram, et nunc in obscuro; et dicebatur mihi ab angelis quod apparentia illa sit secundum receptionem veri {6}a bono ac falsi a malo, apud illos qui inferiora terrae illius incolunt, et prorsus non quod flammeum illud jubar {7} tales varietates subiret; {8} dicebant etiam quod inferiora terrae illius incolerentur tam a bonis quam a malis, sed probe separati, ob causam ut mali regerentur per bonos a Domino; {9}addebant quod boni {10}per vices inde eleventur in caelum a Domino, (c)et loco illorum alii succedant, et sic jugiter. {11}In descensu illo separabantur similiter boni a malis, et {12}redigebantur omnia in ordinem, mali enim per varias artes et astutias se {13}intulerunt ibi in domicilia bonorum, ac {14}infestaverunt illos, ob quam {15}causam illa visitatio. @1 i magis et magis$ @2 et tandem ut$ @3 circa$ @4 venit intra spiritus illos$ @5 et hoc illico absque$ @6 in bono a Domino$ @7 i, in quo Dominus,$ @8 i sed quod esset modo apparentia ex receptione$ @9 at$ @10 After inde$ @11 per descensum illum$ @12 After ordinem$ @13 ,inferant$ @14 infestant$ @15 finem$