10746. Quod talia illis jucunda vitae sint, plures non sciunt in mundo, quoniam illa abscondunt se in amoribus sui et mundi, et tunc omnia quae illis favent vocant bona, et quae illa confirmant vocant vera; nec sciunt et agnoscunt alia bona et vera, quia nihil e caelo, quod occluserunt sibi, recipiunt.