10745. Quapropter illi cum in alteram vitam veniunt, quod fit statim post mortem, et illis auferuntur externa, ruunt in omne nefas secundum interiora sua, quae sunt contemptus aliorum prae se, inimicitia, odium, vindicta, saevitia, et crudelitas, et insuper hypocrisis, fraus, dolus, et plura quae sunt malitiae; haec sunt illis tunc jucunda vitae; quapropter separantur a bonis et conjiciuntur in infernum.