10742. Inde est quod illi apud quos amor sui et amor mundi vitam faciunt, sibi solis bonum velint, et non aliis nisi propter se; et quia vita (c)eorum est ex inferno, contemnunt alios prae se, irascuntur illis si non sibi favent, odio illos habent, vindicta flagrant contra illos, immo saevire cupiunt in illos; haec tandem fiunt jucunda vitae eorum, ita amores.