10741. Quemadmodum amor in Dominum et amor erga proximum faciunt vitam caeli apud hominem, ita amor sui et amor mundi quando regnant, faciunt vitam inferni apud illum; nam hi amores illis (t)oppositi sunt; quapropter illi apud quos amores sui et mundi regnant, nihil possunt recipere e caelo, sed quae recipiunt sunt ex inferno; quicquid enim homo cogitat et quicquid vult, seu quicquid homo credit et quicquid amat, vel e caelo vel ex inferno est.