Arcana Coelestia (Potts) n. 10732

Previous Number Next Number See English 

10732. `Non accendetis ignem in omnibus habitationibus vestris in die sabbati': quod significet quod nihil amoris proprii, qui est sui et mundi, tunc in omnibus et singulis hominis quae a Domino, apparere debeat, constat ex significatione `ignis' quod sit amor in utroque sensu de qua n. 6832, 7324, 7575, 9041, hic amor proprius, qui est amor sui et mundi, ex quibus omnis concupiscentia, et omne malum et falsum; ex significatione `habitationum filiorum Israelis' quod sint bona et vera Ecclesiae quae apud hominem a Domino, `habitationes' enim sunt interiora {1}apud hominem, ita quae sunt mentis ejus, videatur n. 7719, 7910, 8269, 8309, 10,153, hic itaque bona et vera quae a Domino; et `filii Israelis' sunt Ecclesia, n. 9340. Quia talia per `ignem' significabantur, ideo vetitum fuit ignem accendere die sabbati. Quomodo {2}se habet cum duci a semet et suis amoribus, et non a Domino, videatur {3}nunc supra n. (x)10,731. @1 ita quae mentis sunt apud hominem$ @2 cum his se habet$ @3 mox$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church