10731. `Omnis faciens in illo opus morietur': quod significet mortem spiritualem illis qui ducuntur a {1}se et suis amoribus, et non a Domino, constat ex significatione `operum die sabbati' quod sit duci a semet et {2} suis amoribus, et non a Domino, de qua n. 8495, 10,360, 10,362, (x)10,364, et ex significatione `mori' quod sit damnatio seu mors {3}spiritualis, de qua n. 6119, 9008. {4}Qui ducuntur a semet et a suis amoribus, illi non credunt in Dominum, nam credere in Dominum est ab Ipso et non a semet; inde est quod etiam illi nihili faciant unionem Humani Ipsius cum ipso Divino, et quoque nihili faciunt regenerationem a Domino, et ita quoque nihili faciunt vera Ecclesiae; dicunt enim in se, Quid talia aut quid refert si sciamus illa? immo si cogitemus illa et desideremus illa, annon usque vivimus sicut alii, quae differentia? quod ita cogitent, est quia ex vita mundi et non ex vita caeli cogitant; vita caeli est illis ignotum quid, et nemo ex ignoto cogitare potest; quapropter qui tales sunt non salvari possunt, nam non caelum in se habent, ideo nec in caelo possunt esse, non (x)concordant interiora eorum, nam nisi haec ad imaginem caeli a Domino disposita fuerint, nulla cum caelo conjunctio est; tales sunt qui negant universalia illa; hic status hominis est qui significatur per `opera die sabbati,' (c)et mors eorum spiritualis per mortem eorum naturalem. @1 semet$ @2 i a$ @3 spiritualibus$ @4 a semet et a suis amoribus duci est non credere in Dominum, ita nihili facere unionem Humani Ipsius cum Ipso Divino, et quoque nihili facere regenerationem a Domino, ita quoque nihili facere vera Ecclesiae, qui tales sunt non possunt salvari, negant enim universalia, et qui illa negant, nihil a Domino recipere possunt, omnis enim influxus Divinus apud tales illico rejicitur, vel suffocatur, vel pervertitur, inde illis nulla vita coeli potest infundi; talis status hominis$