Arcana Coelestia (Potts) n. 10661

Previous Number Next Number See English 

10661. `Ex omni pecore tuo des masculum': quod significet quod datur per verum, constat ex significatione `masculi' quod sit verum, de qua n. 2046, 4005, 7838. Cum his ita se habet: omne bonum quod homini a Domino, datur ei per verum, homo enim nascitur in meram ignorantiam, et cum adolescit aetate, est illi ex se mera caligo in spiritualibus, nihil enim scit de Deo, de Domino, de caelo et inferno, de vita post mortem {1}; {2}quod scit ex se, est de mundo et de semet, et id bonum vocat quod in mundo pro se est, et id verum vocat quod confirmat id; ut ergo ei bonum caeleste, quod amabit prae {3}se et mundo, sit, necessum est ut discat vera (c)a Verbo, seu ex doctrina Ecclesia quae ex Verbo; antequam illa didicit, ita antequam illa scit, non potest amare illa, nam affectio ignoti non datur, inde est quod verum sit per quod bonum homini; verum apud hominem tunc fit bonum quando amat id, nam omne quod amatur est bonum; amare est velle et facere, nam quod homo amat, hoc vult et {4}facit; sic verum fit bonum; hoc nunc est quod significatur per quod ex omni pecore darent masculum. @1 i, de fide et de charitate$ @2 quod scit, per quod ei lumen est de se et de mundo, inde$ @3 bono sui et mundi$ @4 i hoc$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church