10660. `Omnis apertura uteri Mihi': quod significet quod omne bonum innocentiae, charitatis, et fidei addicandum sit Domino, constat ex significatione `aperturae uteri' quod sit quod nascitur a Domino, homo enim a parentibus concipitur et nascitur naturaliter, a Domino autem spiritualiter; haec {1}nativitas est quae in (t)sensu interno per `aperturam uteri' intelligitur; quid alioquin foret quod primogenitum {2}pecoris esset Jehovae, hoc est, Domino? homo etiam qui regeneratur, e novo concipitur, nascitur, et educatur, et sic abducitur {3}a malis status naturalis qui fuit ipsi a parentibus; agitur hic de {4}primogenito pecoris, sed per pecora intelliguntur bona et vera apud hominem, nam pecora omnis generis correspondent affectionibus quales sunt homini, ut constare potest ex locis citatis n. 9280; ex quibus constare potest quod per `aperturam uteri quae Jehovae' significetur bonum innocentiae, charitatis, et fidei, quae a Domino illis qui e novo nascuntur, hoc est, qui regenerantur. Dicitur quod illa addicanda sint Domino, hoc est, agnoscendum quod ab Ipso, nam nisi agnoscantur et credantur quod a Domino, non sunt bona, omne enim bonum est ab Ipso, et quod non ab Ipso, est ab homine, et {5}quicquid ab homine, utcumque in externa forma appareat {6} bonum, usque est malum, nam proprium hominis non est nisi quam malum, et a malo non produci potest bonum. @1 nascentia$ @2 bestiae foret$ @3 e statu naturali$ @4 primogenitis pecorum$ @5 quod$ @6 i ut$