Arcana Coelestia (Potts) n. 10645

Previous Number Next Number See English 

10645. `Quare non incurvabis te deo alteri': quod significet quod solus Dominus colendus ex fide et amore, constat ex significatione `incurvare se' quod sit adorare et colere; {1}quod sit solus Dominus qui colendus et non alius, est quia per Jehovam et per Deum in Verbo intelligitur Dominus, videatur in locis citatis n. 9315, 9373, tum quia Dominus est Deus caeli et terrae, et quoque unicus Deus, in locis citatis n. 9194. Dicitur quod {2} Dominus colendus (d)sit ex fide et amore, quia cultus Domini est vel ex fide vel ex amore; cultus ex fide dicitur cultus secundum vera, nam vera sunt fidei, et cultus ex amore dicitur cultus ex bono, nam bonum est amoris; illi qui {3}in regno spirituali Domini sunt colunt Ipsum ex fide, at qui {3}in regno caelesti Ipsius sunt colunt Ipsum ex amore. [2] Sed quomodo cum cultu Domini ex fide et {4} amore se habet, hic aliquid dicetur: autumant plures quod colant Dominum per fidem quando credunt quae doctrinae Ecclesiae sunt, et quod colant Dominum per amorem quando amant {5}Ipsum; {6}sed per solum credere et per solum amare non colitur Dominus, sed per vivere secundum praecepta Ipsius, quoniam illi soli sunt qui credunt in Dominum et amant Ipsum; reliqui dicunt se credere in Ipsum et usque non credunt, et dicunt se amare Ipsum et usque non amant; causa quod illi soli credant in Dominum, et ament Ipsum, qui vivunt secundum praecepta Ipsius, est quia Dominus non est in intelligere verum absque velle illud, sed est in intelligere verum et velle illud; verum enim non intrat in hominem ac fit ejus priusquam homo vult illud et ex velle facit illud, nam voluntas est ipse homo, intellectus autem tantum est homo, quantum ex voluntate habet; Dominus etiam apud hominem est praesens in ejus veris quae ex bono, et vera quae ex bono sunt quae homo vult et inde facit, non autem quae intelligit et absque velle facit, nam absque velle facere est hypocrisis, est enim coram hominibus et non coram Domino. [3] Dominus etiam non habitat apud hominem vacuum, hoc est, apud hominem qui non novit vera Ipsius ac facit illa; in illis veris quae ex bono, hoc est, quae homo vult et facit, est Dominus praesens apud (d)hominem, nam vera {7}quae ex bono faciunt Ecclesiam apud illum et {8}faciunt caelum apud illum; verbo, faciunt ut {9} Ipse Dominus sit {10}apud illum. [4] (s)Quod ita sit, homo ex sola ratione percipere potest si expendit, scire enim potest quod omne intellectuale hominis formetur per vera, et omne (x)voluntarium ejus per bona; omnia enim quae in universo sunt se referunt ad verum et ad bonum; et intellectuale hominis formatum est ad recipienda vera, et voluntarium ad recipienda bona; vera quae creduntur {11}vocantur fidei, et bona quae {12}jucunde afficiunt vocantur amoris; inde constare potest quod qualia sunt vera fidei per quae formatur intellectuale, et qualia sunt bona amoris per quae formatur voluntarium, talis sit homo, homo enim est homo ex intellectu et voluntate; si itaque intellectuale ejus formatum est per vera Divina, et illa fiunt fidei ejus, ac voluntarium {13} per bona {14}quae fiunt amoris ejus, sequitur quod in homine tunc caelum sit, et quod Dominus apud illum habitare possit {15}ut in suo caelo; nam Divina Vera quae faciunt intellectuale et Divina Bona quae faciunt voluntarium, sunt a Domino seu sunt Domini, et quae sunt Domini sunt Ipse; inde patet quod credere in Dominum sit imbuere suum intellectuale veris fidei, et quod amare Dominum sit imbuere voluntarium bonis amoris; et quod hoc non fieri possit nisi per discere vera ex Verbo, velle illa, et facere illa; sive dicas velle et facere sive amare, idem est, nam quod homo amat hoc vult, et quod actualiter vult hoc amat.(s) [5] {16}Ex his nunc constare potest quid sit colere Dominum ex fide et amore; quod ita sit, etiam manifeste patet ex eo quod Dominus velit omnium salutem; velle hominis salutem est velle adducere illum ad Se in caelum; hoc non fieri potest nisi Dominus sit in illo, et Dominus nequaquam potest esse in illo nisi in talibus apud illum quae sunt ab Ipso; haec sunt vera ex bono, ita praecepta Ipsius quae homo facit ex fide et ex amore; nam nulla alia recipientia Domini et caeli apud hominem dantur, nec dari possunt; ipsum caelum nec ex aliis consistit. Quod credere in Dominum et amare Ipsum sit facere praecepta Ipsius, etiam docet Dominus, apud Johannem, Si amatis Me, mandata Mea servate; qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me; si quis amaverit Me, verbum Meum servabit; et Pater Meus amabit illum, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus; qui non amat Me, verba Mea non servat, xiv 15, 21, 23, 24:

et alibi apud eundem, Manete in amore Meo; si mandata Mea servaveritis, manebitis in amore Meo: vos amici Mei estis si feceritis quaecumque Ego praecipio vobis, xv 9, 10, 14;

mandata et praecepta quae servanda, {17}et secundum quae {18}vivendum, docet doctrina charitatis et fidei. @1 quod sit Dominus qui per Deum hic intelligitur, est quia Jehovah in Verbo est Dominus$ @2 i Solus$ @3 e$ @4 i ex$ @5 (d)Illum$ @6 d sed i ast$ @7 illa$ @8 d faciunt i sunt$ @9 i Regnum Domini, ita$ @10 ibi in illis$ @11 d vocantur i sunt$ @12 amantur sunt$ @13 i formatum est$ @14 correspondentia et illa$ @15 sicut in$ @16 inde$ @17 seu$ @18 vivunt$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church