10644. `Et lucos ejus exscindetis': quod significet quod doctrinalia eorum prorsus rejicienda, constat ex significatione `lucorum' quod sint doctrinalia Ecclesiae, hic doctrinalia religiosi apud idololatras, quae sunt doctrinalia falsi ex malo; quod `luci' significent {1}doctrinalia, est quia `arbores' significant perceptiones et cognitiones boni et veri, perceptiones apud illos qui in regno caelesti Domini sunt, et cognitiones apud illos qui in regno spirituali Ipsius; et unaquaevis species arboris speciem perceptionis ac cognitionis; inde est quod `paradisi' et `horti' significent intelligentiam et sapientiam caelestem, ac silvae scientiam naturalis hominis; ex his constare potest unde est quod `luci' significent doctrinam, et unde est quod antiqui sanctum cultus in lucis habuerint; Ecclesia enim apud antiquos fuit repraesentativa, cujus externa omnia repraesentabant interna, qualia sunt in caelo de Domino, de amore et de fide in Ipsum, et de talibus quae amoris et fidei sunt. Quod luci, tum silvae, horti, et paradisi, {2}ut et arbores secundum species suas, talia significent, ducit causam ex repraesentativis in altera vita, nam ibi apparent talia secundum intelligentiam et sapientiam angelorum, sunt enim ibi apparentiae ex caelesti et spirituali origine. Quod luci significent doctrinam, et quod antiqui sanctum {3}cultum in lucis habuerint, videatur n. 2722, 4552, quod `paradisi' significent intelligentiam et sapientiam caelestem, n. 3220, 4528, 4529, quod `horti' similiter, n. 100, 108, 1588, 2722, quod `silvae' significent scientiam quae naturalis hominis, n. 9011 fin., quod `arbores' significent perceptiones et cognitiones boni et veri, n. 103, 2163, 2682, 2972, 7692, 8326, quod Antiqua Ecclesia {4}habuerit cultum in lucis et in hortis sub arboribus secundum earum significationes, n. 2722, 4552. @1 doctrina Ecclesiae altered to doctrinalia Ecclesiae then restored doctrina Ecclesiae$ @2 et quod unaquaevis arbor$ @3 cultus$ @4 habuerint$