Arcana Coelestia (Potts) n. 10604

Previous Number Next Number See English 

10604. `Et scribam super {1}tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti': quod significet interiora illorum Divina caelestia et spiritualia etiam in illis externis, constat ex significatione harum `tabularum' quod sint externa Verbi, Ecclesiae, et cultus, de qua supra n. 10603, et ex significatione `verborum quae scripsit Jehovah super illis' quod sint Divina interiora, ita quae sunt sensus interni, de qua n. (x)10453, 10461, quae quia in caelo coram angelis apparent, et in luce ibi, {2}vocantur caelestia et spiritualia; caelestia ibi sunt quae amoris, et spiritualia quae fidei ex amore; ex quibus patet quod per `scribam super {3}tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti' significetur quod interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus Divina caelestia et spiritualia sint etiam in his externis; quomodo cum his se habet, ostensum videatur in mox praecedenti articulo. [2] Quia hodie nescitur prorsus quod in Verbo sit sensus internus, immo quid sensus internus Verbi, adhuc paucis de illo dicetur: ideae cogitationis angelorum non sunt naturales quales sunt ideae cogitationis hominum, sed sunt spirituales; {4}verum quales sunt ideae spirituales illorum, aegre potest comprehendi ab homine quam per interiorem cogitationem et reflexionem super initiamenta cogitationum suarum, quae quod sint absque vocibus loquelae, notum est {5}ex eo quod sint tales, ut homo possit momento comprehendere plura quam potest per loquelam intra aliquod tempus exprimere; hae ideae cogitationis sunt ejus spiritus; at ideae cogitationis quas homo comprehendit, et quae cadunt in voces sunt naturales, et ab eruditis vocantur materiales; priores autem seu interiores vocantur spirituales, et ab eruditis immateriales, in has ideas venit homo post mortem, cum fit spiritus, et per has ideas consociat sermonem cum aliis spiritibus; est inter has ideas et inter illas correspondentia, et per correspondentiam vertuntur illae in has seu spirituales in naturales, cum homo loquitur; hoc non scit homo quia non reflectit super id, et reflectere super id non possunt alii quam qui interius {6} cogitant, hoc est, qui in suo spiritu abstracte a corpore; sensuales homines hoc prorsus nequeunt. [3] Nunc quia correspondentia est inter cogitationem spiritualem et naturalem, et quia angeli in cogitatione spirituali sunt, inde angeli in spiritualiter percipiunt id quod homo naturaliter, et hoc momento absque ulla reflexione super differentiam; hoc fit imprimis cum homo legit Verbum aut cum cogitat ex Verbo, nam Verbum ita conscriptum est ut correspondentia sit in omnibus et singulis, ut pro exemplo: cum homo legit haec verba Domini apud Matthaeum, Post afflictionem dierum istorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de caelo, et virtutes caelorum commovebuntur; tunc apparebit signum Filii hominis, et tunc plangent omnes tribus terrae; et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria, xxiv 29, 30;

[4] haec verba angeli prorsus aliter appercipiunt quam homo; per `solem qui obscurabitur' non appercipiunt solem sed amorem in Dominum, per `lunam' non appercipiunt lunam sed fidem in Dominum, per `stellas' non stellas sed cognitiones boni et veri, per `Filium hominis' appercipiunt Dominum quoad Divinum Verum, per `tribus terrae' omnia vera Ecclesiae, per `nubes caeli' appercipiunt Verbum in sensu {7}litterae, et per `virtutem et gloriam' Verbum in sensu interno; in hunc intellectum verborum illorum momento veniunt angeli ex correspondentia cum homo legit {8}illa; nec sciunt quod homo {9}cogitat de sole, de luna, de stellis, de nubibus caeli, et de ceteris; (m)causa est quia angeli in idea spirituali sunt, ac idea spiritualis talis est ut illa quae naturae sunt vertantur in res lucis caelestis, quae est Divinum Verum a Domino.(n) {10} Quod angeli ita percipiant Verbum cum homo legit illud, est quoque quia angeli sunt apud homines et habitant in illius affectionibus; et quia homo quoad (x)spiritum suum est in societate cum spiritibus, et quoad interiorem {11} cogitationem, quae est spiritualis, cum angelis caeli; inde etiam est homini facultas cogitandi. Haec dicta sunt ut sciatur quid sensus internus Verbi seu quid interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, quae vocantur caelestia et spiritualia. @1 tabulas altered to tabulis$ @2 sunt$ @3 tabulas$ @4 sed$ @5 ,et$ @6 i in se$ @7 externo$ @8 haec verba$ @9 cogitet$ @10 i hic est sensus internus Verbi, qui spiritualis:$ @11 i suam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church