Arcana Coelestia (Potts) n. 10603

Previous Number Next Number See English 

10603. `Dola tibi duas tabulas lapidum secundum priores': quod significet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quale propter illam gentem, constat ex significatione `tabularum lapidum' quod sint externum Verbi, de qua n. 10453, 10461; externum Verbi est sensus litterae ejus; quod etiam sit externum Ecclesiae et cultus, est quia Ecclesia est ex Verbo, et quoque cultus, omne enim verum quod fidei et bonum quod amoris, quae faciunt Ecclesiam, et quoque Cultum, ex Verbo erunt; inde quia in Verbo est externum et internum, etiam in Ecclesia et in cultu est externum et internum; et ex significatione `dolare illas' cum a Mosche, quod sit {1}facere externum tale propter illam gentem, de qua sequitur; et ex significatione `secundum priores' quod sit ad imitamen, priores enim a Jehovah factae sunt, hae vero a Mosche; [2] quod {2}priores quae a Jehovah factae sunt {3}fractae fuerint a Mosche cum vidit cultum vituli aurei pro jehova a gente illa, erat ex Providentia; quoniam externum Verbi, quod significatur per `(d)duas tabulas lapidum' non tale potuit conscribi apud illam gentem quae corde mere idololatra fuit; inde est quod priores tabulae fractae fuerint, et nunc dictum Moschi quod ille dolaret alias ad imitamen priorum; ad imitamen dicitur quia sensus internus permansit, {4}et sensus externus mutatus est; [3]sensus internus significatur per quod Jehovah scripserit super his tabulis eadem verba quae fuerunt super prioribus. Ut haec res evidentior fiat, licet hic exponere quomodo sensus externus seu sensus litterae propter illam gentem mutatus fuit: propter illam gentem altaria, holocausta, sacrificia, minhae, et libamina mandata sunt, ac ideo in Verbo tam historico quam prophetico memorantur illa ut sanctissima cultus, cum tamen illa modo concessa fuerunt, quia ab Ebero primum instituta {5}, et prorsus ignorata in Antiqua Ecclesia repraesentativa, de qua re videatur n. 1128, 2180, 2818. [4] Propter illam gentem etiam factum est quod cultus Divinus {6} solum in Hierosolyma esset, et quod ideo illa urbs pro sancta habita sit, et quoque sancta vocata in Verbo tam historico quam prophetico; causa erat quia gens illa corde (x)idololatra fuit, et ideo nisi convenissent omnes ad illam urbem singulis festis, quisque in suo loco coluisset aliquem deum gentilium, aut sculptile et fusile [7]. Propter illam gentem etiam interdictum fuit (x)sanctum cultum habere super montibus et in lucis, sicut antiqui, quod factum est ne ponerent ibi idola, et colerent ipsas arbores. [5] Propter illam gentem etiam permissum fuit plures uxores ducere, quod prorsus ignotum fuit temporibus antiquis, et quoque dimittere uxores suas ob varias causas; inde {8} leges latae sunt de conjugiis talibus et divortiis, quae alioquin non intravissent externum Verbi, {9} ideo hoc externum vocatur Moschis a Domino, et `concessum ob duritiem cordis eorum,' Matth. xix 8. Propter illam gentem memoratur toties Jacob, et quoque duodecim filii {10}Israelis, sicut solum electi et heredes, prout in Apoc. vii 4-8, et {11} alibi, tametsi tales erant quales describuntur in Cantico Moschis, Deut. xxxii 15-43, et quoque apud Prophetas passim, aque Ipso Domino, praeter alia, ex quibus externum Verbi propter illam gentem. [6] Hoc externum est quod significatur per duas tabulas a Mosche dolatas. Quod usque in illo externo sit internum Divinum non mutatum, significatur per quod Jehovah scripserit super his tabulis eadem verba quae fuerunt super tabulis prioribus. @1 quale Externi$ @2 illae$ @3 After gente illa,$ @4 sed$ @5 fuerunt$ @6 i in terra Canaane$ @7 i sub varia forma$ @8 i plures$ @9 i Ecclesiae, et cultus,$ @10 ejus$ @11 i pluries$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church