10597. Quod homo post mortem vivat, docet Verbum, ut, quod Deus non sit mortuorum Deus sed viventium, Matth. xxii 31, [32,] quod Lazarus post mortem in caelum sublatus sit, dives autem conjectus in infernum, Luc. xvi 22, 23 seq., quod Abrahamus, Isacus, et Jacobus ibi sint, Matth. viii 11, xxii 31 [A.V. 32]; Luc. (x)xvi 23-25, 29, quod Jesus dixerit ad latronem, Hodie Mecum eris in paradiso, Luc. xxiii 43; et alibi.
CAPUT XXXIV
1. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Dola tibi duas tabulas lapidum secundum priores, et scribam super {1}tabulis verba quae fuerunt super tabulis prioribus quas fregisti. @1 Tabulas IT$ 2. Et esto paratus ad mane, et ascendes in matutino ad montem Sinai, et consistes Mihi ibi super capite montis. 3. Et quisquam non ascendet tecum, et etiam quisquam nec videbitur in toto monte; etiam grex et armentum nec pascent e regione montis hujus. 4. Et dolavit duas tabulas lapidum secundum priores, et surrexit mane Moscheh in matutino, et ascendit ad montem Sinai, quemadmodum praecepit JEHOVAH illi, et accepit in manu sua duas tabulas lapidum. 5. Et descendit JEHOVAH in nube, et constitit cum eo ibi, et invocavit nomen JEHOVAE. 6. Et transivit JEHOVAH super facies ejus, et invocavit, JEHOVAH, JEHOVAH, DEUS misericors et gratiosus, longanimis iras, et magnus bonitate et veritate. 7. Servans bonitatem ad milia, ferens iniquitatem et praevaricationem et peccatum, et absolvendo non absolvit; visitans iniquitatem patrum super filios et super filios filiorum, super tertios et super quartos. 8. Et festinavit Moscheh, et inflexit se ad terram, et adoravit. 9. Et dixit, Si quaeso inveni gratiam in oculis Tuis, DOMINE, eat quaeso DOMINUS in medio nostri, quia populus durus cervice ille, et propitius sis ad iniquitatem nostram et ad peccatum nostrum, et hereditatem Tuam facias nos. 10. Et dixit, Ecce Ego pangens foedus, coram omni populo tuo faciam mirabilia, quae non creata sunt in omni terra, et in omnibus gentibus, et videbit omnis populus, cujus tu in medio ejus, opus JEHOVAE, quod mirabile hoc quod Ego faciens cum te. 11. Custodi tibi id quod Ego praecipio tibi hodie; ecce Ego expellens a faciebus tuis Emorritam, et Canaanitam, et Chittitam, et Perisitam, et Chivitam, et Jebusitam. 12. Cave tibi ne forte pangas foedus habitatori terrae super quam tu venis, ne forte fiat in laqueum in medio tui. 13. Quare altaria eorum evertetis, et statuas eorum frangetis, et lucos ejus exscindetis. 14. Quare non incurvabis te deo alteri, nam JEHOVAH Zelotes nomen Ipsius, DEUS Zelotes Ille. 15. Ne forte pangas foedus habitatori terrae, et scortentur post deos eorum, et sacrificent diis eorum, et vocet te, et comedas de sacrificio ejus. 16. Et accipias de filiabus ejus filiis tuis, et scortentur filiae ejus post deos earum, et scortari faciant filios tuos post deos earum. 17. Deos fusilis non facies tibi. 18. Festum azymorum custodies; septem diebus comedes azyma quae praecepi tibi, ad statum tempus mensis Abib, quia in mense Abib exivisti ex Aegypto. 19. Omnis apertura uteri Mihi, [et] ex omni pecore tuo des masculum, aperturam bovis et pecudis. 20. Et aperturam asini redimes in pecude, et si non redemeris decollabis illam; omnem primogenitum filiorum tuorum redimes; et non videbuntur facies Meae {1}vacue. @1 vacuae IT$ 21. Sex diebus operaberis, et in die septimo quiesces, in aratione et in messatione quiesces. 22. Et festum septimanarum facies tibi primitiarum messis tritici, et festum collectionis revolutionis anni. 23. Tribus vicibus in anno videbitur omnis masculus tuus ad facies DOMINI JEHOVAE DEI Israelis. 24. Quia expello gentes a faciebus tuis, et dilatari faciam terminum tuum, et non concupiscet quisquam terram tuam in ascendendo te ad videndum facies JEHOVAE DEI tui tribus vicibus in anno. 25. Non mactabis super fermentato sanguinem sacrificii Mei, et non pernoctabit ad mane sacrificium festi Paesach. 26. Primitias primitivorum humi tuae inducas domum JEHOVAE DEI tui. Non elixabis haedum in lacte matris suae. 27. Et dixit JEHOVAH ad Moschen, Scribe tibi verba illa, quia super ore verborum illorum pango cum te foedus, et cum Israele. 28. Et fuit ibi cum JEHOVAH quadraginta dies et quadraginta noctes; panem non edit et aquam non bibit; et scripsit super tabulis verba foederis, decem verba. 29. Et fuit in descendendo (x) Moscheh de monte Sinai, et duae tabulae testimonii in manu Moschis in descendendo illo de monte, et Moscheh non novit quod (x)coruscaret cutis facierum ejus in loquendo illo cum Ipso. 30. {1} Et vidit Aharon et omnes filii Israelis Moschen, et ecce coruscavit cutis facierum ejus, et timebant ab accedere ad illum. @1 See p. ix preliminary note 1. A begins here.$ 31. Et vocavit ad illos Moscheh, et reversi sunt ad illum Aharon, et omnes principes in (x)coetu, et locutus Moscheh ad illos. 32. Et postea accesserunt omnes filii Israelis, et praecepit illis omnia quae locutus JEHOVAH cum illo in monte Sinai. 33. {1} Et absolvit Moscheh a loquendo cum illis, et dedit super facies suas velamen. @1 Es. xxv 7 written in m$ 34. Et in intrando Mosche coram JEHOVAH ad loquendum cum Ipso, removit velamen usque ad exire illum; et exivit et locutus ad filios Israelis id quod praeceptum est. 35. Et viderunt filii Israelis facies Moschis, quod (x)coruscaret cutis facierum Moschis, et reduxit Moscheh velamen super facies suas usque ad intrare illum ad loquendum cum Ipso.