10596. Vita hominis post mortem est vita amoris et vita fidei ejus; inde qualis ei amor fuerat et qualis ei fides cum vixit in mundo, talis ei vita manet in aeternum; vita inferni est illis qui se et mundum super omnia amaverunt; et vita caeli est illis qui Deum super omnia amaverunt, ac proximum sicut seipsum; hi sunt qui fidem habent, illi autem qui fidem non habent; vita caeli est quae vocatur vita aeterna; et vita inferni est quae vocatur mors spiritualis.