10578. `Et dixit, Non potes videre facies Meas': quod significet quod Divina interiora Ecclesiae, cultus, et Verbi non apparere possint genti Israeliticae, constat ex significatione `facierum Jehovae' quod sint Divina interiora Ecclesiae, cultus, et Verbi, de qua supra n. 10,567 10,568, ex significatione `videre illa' quod sit apparere; quod illa non possint apparere genti Israeliticae, constat ex eo quod hoc dicatur ac Moschen, et Mosche hic refert caput gentis Israeliticae, n. 10,556. Quod `facies Jehovae' sint Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, patet etiam ex eo quod simile per `facies Jehovae' significetur quod per `gloriam Jehovae'; dixit enim Mosche, `Fac videre mihi quaeso gloriam Tuam, et dixit Jehovah, Non potes videre facies Meas,' et per `gloriam Jehovae' significantur Divina interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, videatur supra n. 10,574. [2] Quomodo cum his se habet, constare potest ex illis quae prius saepe dicta sunt, quod nempe gens Israelitica nullatenus videre potuerit interiora cultus, Ecclesiae, et Verbi, quia in externis separatis ab interno erat, ita {1}nec potuit videre facies Jehovae; at qui in externis sunt non separatis ab interno, illi omnes possunt videre interiora Verbi, Ecclesiae, et cultus, ita facies Jehovae; inde sequitur quod qui in amore in Dominum sunt, et quoque qui in charitate erga proximum, illi videant, nam amor in Dominum et charitas erga proximum aperiunt internum hominem, quo aperto homo quoad interiora sua est in caelo inter angelos ubi Dominus. [3] Verum paucis hic dicetur quid sit amor in Dominum seu amare Dominum: qui credit quod amet Dominum, et non vivit secundum praecepta Ipsius, maxime fallitur, nam vivere secundum illa est amare Dominum; praecepta illa sunt vera quae a Domino, ita in quibus est Dominus, quapropter quantum illa amantur, {2}hoc est, quantum ex amore vivitur secundum illa, tantum amatur Dominus; causa est quia Dominus amat hominem, et ex amore vult ut felix sit in aeternum, et homo non felix (t)potest fieri nisi per vitam secundum praecepta Ipsius; per illa enim regeneratur homo et fit spiritualis, et sic potest {3} elevari in caelum; at amare Dominum absque vita secundum praecepta Ipsius, non est amare Ipsum, nam tunc non est aliquid apud hominem in quod influat Dominus et elevet illum ad Se, est enim sicut vas vacuum; quippe non est aliquid vitae in fide ejus, nec aliquid vitae in amore ejus, vita caeli, quae Vocatur vita aeterna, non {4} infunditur alicui immediate sed mediate. {5}Ex his constare potest quid sit amare Dominum, et quoque quid sit videre Dominum, aut facies Ipsius, {6}nempe quod ex fide et ex amore tali {7}videatur. Vivere secundum praecepta Domini est vivere secundum doctrinam {8}charitatis et fidei, quam videatis in praemissis ad singula capita libri Exodi. Quod ita sit, etiam docet Dominus apud Johannem, Qui habet praecepta Mea et facit illa, ille est qui amat Me; qui vero amat Me, amabitur a Patre Meo, et Ego amabo illum et manifestabo illi Me Ipsum: si quis amaverit Me, verbum Meum servabis, et Pater Meus amabit illum, et ad illum veniemus et mansionem apud illum faciemus. Qui non amat Me, verba Mea non servat, (x)xiv 21, 23, 24. Quid praeterea significatur per `facies Jehovae,' in articulo nunc sequente dicetur. @1 non$ @2 ita$ @3 i homo$ @4 i illis$ @5 inde$ @6 nam$ @7 videtur$ @8 fidei et charitatis$