10527. `Quam juravi Abrahamo, Jischako, et Jacobo, Semini tuo dabo illam': quod significet promissam illis qui a Domino sunt in bono amoris et veris fidei, constat ex significatione `jurare' cum {1}a Jehovah, quod sit confirmatio a Divino, in interno homine, de qua n. 2842, 3375, 9166, ita quoque promissio a Divino, nam quod promissum est a Divino hoc quoque est confirmatum; ex repraesentatione `Abrahami, Jischaki et Jacobi' quod in supremo sensu {2}sit Dominus quoad ipsum Divinum, ac Divinum Humanum, (c)et in respectivo sensu caelum et Ecclesia, de qua n. 3245, 3251, 3305 fin., 4615, 6098, 6185, 6276, 6804, 6847, 10445; et ex significatione `seminis eorum' quod sint qui in bono amoris et veris fidei a Domino, ita in sensu abstracto bonum amoris et verum fidei, de qua n. 3373, 10445. @1 de$ @2 d sit i sint$