10526. `Vade, ascende abhinc, tu et populus quem ascendere fecisti (x)e terra Aegypti, ad terram': quod significet quod gens illa repraesentatura sit Ecclesiam, sed non erit apud illam Ecclesia, quia elevari ab externis nequit, constat ex significatione `ascendere in terram' quod sit ad instituendum Ecclesiam, nam per `terram' in Verbo significatur Ecclesia, videatur in locis citatis n. (x)9325, et per `ascendere ad illam' significatur instituere illam, {1}quoniam ideo ducebantur illuc, seu ascendebant; hic autem non significatur instituere {3}illam, sed solum repraesentare illam, {4}quia gens illa in externis absque interno erat, et Ecclesia apud hominem est in interno ejus; {4} quoniam hic non significatur instituere Ecclesiam, sed solum repraesentare illa quae Ecclesiae sunt, ideo dicitur, `Vade, ascende abhinc,' et quoque, `tu et populus quem ascendere fecisti e terra Aegypti,' ita quem Moscheh ascendere fecit, et non Jehovah; ac in subsequente versu, `Non ascendam in medio tui, quia populus durus cervice tu,' per quae significatur quod (t)non Divinum sit apud illos, et ubi Divinum non recipitur in interno, ibi nec Ecclesia est, est modo externum repraesentativum Ecclesiae; et ex significatione `ascendere facere e terra Aegypti' quod sit elevari ab externis ad internum; hic autem non elevari, quia dicitur quod Moscheh illos ascendere fecerit, et non quod Jehovah; quod id per `ascendere facere (c)e terra Aegypti' significetur, videatur n. 10421. Quod apud gentem {5}Israeliticam Ecclesia non fuerit sed modo repraesentativum Ecclesiae, videatur n. 4281, 4288, 4311, 4500, 4899, 4912, 6304, 6704, 9320, (c)ac ubivis in capite praecedente. @1 nam$ @2 Ecclesiam$ @3 quoniam$ @4 videatur supra n. 10396 is written in m$ @5 illam non Ecclesia institui potuerit$