10483. `Et stetit Moscheh in porta castrorum': quod significet ubi apertura ad infernum, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit internum, de qua (x)supra n. 10,468, ex significatione `in porta' quod sit ubi apertura, de qua sequitur, et ex significatione `castrorum' quod sint infernum, de qua etiam Supra n. 10,458. Quod Moscheh in porta castrorum steterit (c)et non intraverit ipsa castra, erat causa ut repraesentaretur quod internum non possit intrare in infernum, per Moschen enim repraesentabatur internum, et per castra infernum; omnes enim qui in inferno sunt in externis separatis ab interno sunt, quoniam in amoribus sui et mundi; quapropter internum {1} illuc non potest intrare (t), non enim recipitur, sed apud quosdam (o)qui ibi, rejicitur statim, apud quosdam suffocatur et exstinguitur, et apud quosdam pervertitur; sive dicas internum sive caelum, idem est, nam caelum est in interno, tam in interno Verbi quam in interno Ecclesiae, et cultus, consequenter in interno hominis qui in amore caelesti et spirituali, hoc est, in amore in Dominum et in charitate erga Proximum (o)est. [2] Quid apertura inferni, quae significatur per `portam castrorum horum,' paucis dicetur: unumquodvis infernum clausum est circumcirca, sed {2} (t)aperitur supra secundum necessitatem et indigentiam; apertura illa est {3} in mundum spirituum, (o)qui mundus {4} est medius inter caelum et infernum, ibi enim inferna a superiore terminantur, ac caeli ab inferiore, {5} n. 5852; dicitur quod aperiantur secundum necessitatem et indigentiam, quoniam unusquisque homo apud se spiritus habet ab inferno, (c)ac angelos e caelo; spiritus ab inferno sunt in amoribus ejus corporeis et mundanis, et angeli e caelo in amoribus {6} caelestibus et spiritualibus, (o)nam homo absque spiritibus nequaquam vivere potest; si (x)auferrentur ab illo spiritus, decumberet mortuus sicut lapis; inde ut vita homini sit secundum ejus amores, aperiuntur {7} ex necessitate et secundum indigentiam inferna, unde {8} tales spiritus ad illum exeunt qui in similibus amoribus sunt. [3] Apertura illa est quae intelligitur per portam inferni; tales aperturas aliquoties mihi videre datum est; custodiuntur illae portae a Domino per angelos, ne plures inde spiritus exeant quam secundum opus. Inde patet quid per `portas inferni' et per `portas hostium' significatur in Verbo, ut apud Matthaeum, Jesus dixit ad Petrum, Super hanc petram aedificabo Ecclesiam Meam, et portae inferni non praevalebunt illi, xvi 18;
`portae inferni non praevalebunt' est quod (t)inferna non ausura sint exire et destruere vera fidei, `petra super qua Ecclesia' est fides a Domino in Dominum, quae fides est fides charitatis, quia in hac et cum hac ita unum; quod `petra' sit illa fides, videatur in Praefatione ad Gen. xxii, ac n. 8581, 10,438, et quod (o)ipsa fides sit charitas, n. 654, 1162, 1176, 1608, 2228, (x)2343, 2349, 2419, 2839, 3324, 4368, 6348, 7039, 7623-7627, 7752-7762, 8530, 9154, 9924, 9783. [4] Simile etiam significatur per quod semen tuum hereditabit portas {9} hostium suorum {10}, Gen. xxii 17, xxiv 60; `hereditare portam hostium' est destruere mala et falsa quae ab inferno; quod etiam repraesentatum est per (o)expulsionem et destructionem gentium in terra Canaane, gentes (o)enim ibi repraesentabant mala et falsa quae ab inferno, (o)videatur n. 1573, 1574, 1868, (o)4818, 6306, (o)8054, 8317, 9320, 9327: tum apud Davidem, Excogitant in me habitatores portae, modulantur bibentes siceram, Ps. lxix 13 [A.V. 12]:
apud eundem, Beatus vir qui implevit pharetram suam; non pudefient, quia loquentur cum hostibus in porta, Ps. cxxvii (x)5. [5] `Portae' autem in bono sensu pro apertura in caelum: {11} apud Davidem, Attollite, portae, capita vestra, et extollimini, ostia aeterna, et intrabit Rex gloriae, Ps. xxiv 7-10. Praeterea per `portas' in Verbo significatur introitus in caelum et (o)in Ecclesiam per verum et bonum, et quoque influxus veri et boni apud hominem. @1 After Potest$ @2 at$ @3 datur$ @4 spirituum$ @5 i ita est interstitiale inter infernum et coelum,$ @6 i ejus$ @7 aperiantur$ @8 ubi$ @9 portam$ @10 tuorum AIT$ @11 i ut$