Arcana Coelestia (Potts) n. 10433

Previous Number Next Number See English 

10433. `Et deprecatus est Moscheh facies Jehovae': quod significet Dominum ex misericordia recordatum esse, constat ex repraesentatione `Moschis' quod sit Verbum, (x)ut nunc supra n. 10,432, ex significatione `facierum' cum de Jehovah, quod sint Misericordia et omne Bonum, de qua n. 222, 223, 5585, 7599, 9306, 9546, et ex significatione `deprecari' quod sit recordari; cum enim per `Moschen' intelligitur Verbum, tunc `deprecari' non significat deprecari, sed quod concordat cum eo de quo dicitur, hic cum Verbo{1}; quod {2}Jehovah sit Dominus in Verbo, videatur in locis citatis n. 9373. @1 i, quod est recordari$ @2 Dominus sit Jehovah$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church